monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa >
>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, I. DE TRITICO .

hab5624.5  PRAEFATIO HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In creatione hominis de terra alia terra sumpta est, quae homo est, et omnia elementa ei serviebant, quia eum vivere sentiebant, et obviam omnibus conversationibus eius cum illo operabantur, et ipse cum illis. Et terra dabat viriditatem suam, secundum genus et naturam et mores et omnem circumitionem hominis.
2 Terra enim cum utilibus herbis ostendit circumitionem spiritalium morum hominis, eos discernendo; sed inutilibus herbis demonstrat inutiles et diabolicos mores eius. Quaedam enim herbae sunt, quae cum quibusdam cibis decoquuntur, et hae hominem velocem ad pastum faciunt, et leves sunt, quia hominem non multum gravem faciunt, et istae carni hominis assimilantur.
3 Et succus pomiferorum arborum incoctus nocivus, et coctus levis, et comparatur sanguini hominis. Infructifera autem ligna quae non generant, ligna sunt et non arbores, sed tantum folia habent, quae homini ad comedendum inutilia sunt, ita ut, si quis illa comederit, ei non multum prosunt, etiamsi eum non multum laedunt, et tabi hominis comparantur. Quod vero in arboribus et lignis est, unde funes fiunt, assimilatur venis hominis.
4 Lapides etiam terrae ossibus hominis comparantur, et humiditas lapidum medullae ossium, quia lapis, cum humiditatem habeat, calorem etiam habet. Sed lapides cum quibus tecta teguntur, unguibus hominis in manibus et in pedibus assimilantur. Et quaedam herbae aereae crescunt, et hae etiam ad digestionem hominis leves sunt et laetae naturae, ita quod hominem qui eas comederit laetum faciunt, atque crinibus hominis assimilantur, quia semper ipsae leves sunt et aereae.
5 Sed aliae quaedam herbae ventosae sunt, ita quod de vento crescunt, et etiam siccae sunt et graves ves ad digestionem hominis, ac tristis naturae, ita quod hominem, qui eas manducat, tristem faciunt; sed sudori hominis comparantur vel assimilantur. Succus autem inutilium herbarum, quae comedi non possunt, venenosus, quia hab5624.6 ipsae mortiferae sunt ad cibum hominis, et egestioni hominis comparantur.
6 Et terra habet sudorem atque humorem et succum. Sudor enim terrae inutiles herbas profert, et humor eius utiles herbas, quae comedi possunt et quae ad alios usus hominis valent. Succus autem eius vindemiam et germinantes arbores producit. Herbae quae per laborem hominis seminantur, et paulatim surgunt et crescunt, velut domestica animalia, quae homo in domo sua cum sollicitudine enutrit, per laborem illum, quo ab homine exarantur et seminantur, acerbitatem et amaritudinem succorum suorum amittunt, ita quod humiditas eorumdem succorum qualitatem succi hominis aliquantum tangit, et quo in modo cibis et potibus eius bonae et utiles sunt.
7 Herbae autem quae, cadente suo semine, absque labore hominis crescunt, et repente ac festinanter ut indomitae bestiae surgunt, contrariae sunt homini ad comedendum, quia homo lactando, comedendo et temperato tempore nutritur, quod in herbis praedictis non fit. Sed tamen noxios et infirmos humores in hominibus quaedam earum in medicina compescunt.
8 Omnis autem herba aut calida aut frigida est, et sic crescit, quia calor herbarum animam significat et frigus corpus: et in his secundum genus suum vigent, cum aut in calore, aut in frigore abundent. Si enim herbae omnes calidae essent, et nullae frigidae contrarietatem utentibus facerent. Si autem omnes frigidae essent, et nullae calidae, item hominibus inaequalitatem pararent, quia calidae frigori et frigidae calori hominis resistunt.
9 Et quaedam herbae virtutem fortissimorum aromatum, austeritatem amarissimorum aromatum, in se habent. Unde et plurima mala compescunt, quoniam maligni spiritus haec faciunt et in indignationem habent. Sed et quaedam herbae sunt, quae velut spumam elementorum in se habent, in quibus homines decepti fortuita sua quaerere conantur; et has diabolus amat, et se his admiscet.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik